Glose
Fons hortorum.Qui de primitiva Ecclesia processit in mundum doctrina coelestis, quae plures ecclesias, scilicet hortos procrearet. De quo fonte bene subinfertur:Puteus aquarum viventium,quia eadem doctrina Ecclesiae, etfons hortorumest, quia spirituales fructus gignit, in his quos instruit: etputeusest propter occulta mysteria quae solis sanctis per revelationem sancti Spiritus panduntur.Aquarum viventium,propter divina eloquia, quae de invisibilibus divinae gratiae thesauris procedunt, atque in vitam aeternam ducunt.De Libano,id est, de ipsa Ecclesia, quae et candida est per munditiam fidei, et alta per virtutum gratiam.